Apocalypse Explained (Tansley) n. 986

Previous Number Next Number See English 

986. "Et non resipuerunt dare ipsi gloriam."-Quod significet quod non voluerint se convertere, vivendo secundum praecepta Domini, constat ex significatione "resipiscere," quod sit se a malis et inde falsis convertere, hic antequam super illos venit ultimum judicium, ac damnatio et punitio; et ex significatione "dare Domino gloriam," quod sit vivere secundum praecepta Ipsius (de qua supra, n. 874).

[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Quoniam omnia jucunda, quae sunt homini in naturali mundo, vertuntur in correspondentia in spirituali mundo, ita jucunda amoris conjugii, et jucunda amoris adulterii. Amor conjugii repraesentatur in mundo spirituali sicut virgo, cujus formositas talis est ut videnti inspiret delicias vitae; amor vero adulterii repraesentatur in mundo spirituali per anum, cujus deformitas talis est ut videnti inspiret frigus et letum omni delicio vitae: inde est quod in caelis pulchritudo sit angelis secundum quale amoris conjugialis apud illos, et quod in infernis deformitas spiritibus sit secundum quale amoris adulterii apud illos. Verbo, apud angelos caeli secundum amorem conjugialem est in faciebus, gestibus corporis et loquelis, vita; apud spiritus inferni autem secundum amorem adulterii est in faciebus mors. Jucunda amoris conjugialis in mundo spirituali sensitive repraesentantur per fragrantia ex fructibus et floribus varii generis; jucunda autem amoris adulterii ibi sensitive repraesentantur per maleolentia ex stercoribus et putroribus varii generis; jucunda amoris adulterii etiam actualiter in talia vertuntur, quia omnia adulterii sunt sordes spirituales. Inde est quod ex lupanaribus in infernis efflentur putores, qui ciunt vomitus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church