Apocalypse Explained (Tansley) n. 1007

Previous Number Next Number See English 

1007. "Et servat vestimenta sua."--Quod significet qui vivunt secundum Divina vera Ipsius, constat ex significatione "vestimentorum," quod sint vera tegentia bonum (de qua (supra), n. 64, 65, 195, 271, 395, 637); inde per "servare vestimenta" significatur vivere secundum vera, hic secundum Divina vera Domini in Verbo. (Continuatio de Sexto Praecepto.) In summa, ex omni conjunctione mali et falsi in mundo spirituali effluit sphaera adulterii, sed solum ab illis qui in falsis quoad doctrinam sunt, et in malis quoad vitam; non autem ab illis qui in falsis quoad doctrinam, sed in bonis quoad vitam sunt, nam apud hos non est conjunctio mali et falsi, sed apud illos. Ast illud imprimis effluit ex sacerdotibus qui false docuerunt et male vixerunt, hi enim etiam adulteraverunt et falsificaverunt Verbum. Ex his, tametsi non adulteri fuerunt in mundo, usque excitatur adulterium, sed adulterium quod vocatur adulterium sacerdotale, quod tamen distinguitur ab adulteriis reliquis. Ex eo patet quod origo adulteriorum sit amor et inde conjunctio mali et falsi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church