Apocalypse Explained (Tansley) n. 1006

Previous Number Next Number See English 

1006. "Beatus qui vigilat"--Quod significet statum felicem illorum qui spectant ad Dominum, constat ex significatione "beati," quod sit in felici statu esse; et ex significatione "vigilare," quod sit vitam spiritualem sibi comparare (de qua (supra), n. 187); et haec comparatur per id, quod homo spectet ad Dominum, quia Dominus est ipsa Vita, et ab Ipso solo est vita aeterna: dum homo in vita a Domino est, tunc est in vigilia; cum autem in vita a semet est, tunc est in somno; seu quod idem, dum homo in vitaspirituali est, tunc est in vigilia; cum autem est in vita naturali separata a spirituali, tunc est in somno ; et illa quae homo tunc videt, est sicut quae videt in somnio:

hanc vitam vivere etiam intelligitur per "dormire" et "obdormire" in Verbo (Ut Matth. xiii. 25; cap. xxv. 5, 6: Marc. iv, 26, 27; cap. xiii. 36: Esai. v. 27: Jerem. li. 39, 57: Psalm. xiii. 4; Ps. lxxvi. 7: et alibi):ex eo patet quid significat "vigilare."

[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.) At sciendum est quod sint adulteria plus et minus infernalia et abominabilia. Adulteria oriunda ex gravioribus malis et inde falsis sunt etiam graviora, et ex mitioribus malis et inde falsis sunt mitiora: correspondent enim adulteria adulterationibus boni et inde falsificationibus veri; adulterationes boni sunt in se mala, et falsificationes veri sunt in se falsa: secundum correspondentias cum illis disposita sunt inferna, in genera et in species; inferna cadaverosa sunt illis quibus violationes uxorum deliciae fuerunt; excrementitia illis quibus stuprationes virginum deliciae fuerunt; tetre viscosa illis quibus varietates et mutationes scortorum deliciae fuerunt; ac sordida reliquis: inferna sodomitica sunt illis qui in malis ex amore imperandi super alios ex solo jucundo imperii, et in nullo jucundo usus, fuerunt.

[3] Ex illis qui fidem separaverunt a bonis operibus tam doctrina quam vita, exspirant adulteria sicut filii cum matre aut cum matertera; ex illis qui studuerunt Verbo solum propter gloriam, et non propter usus spirituales, exspirant adulteria sicut patris cum nuru; ex illis qui credunt peccata remitti per Sanctam Cenam, et non per paenitentiam vitae, exspirant adulteria sicut fratris cum sorore; ex illis qui prorsus negant Divinum, exspirant nefanda cum bestiis; et sic porro. Quod inferna illis talia sint, est ex correspondentia cum adulterationibus et conspurcationibus boni et veri.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church