Apocalypse Explained (Tansley) n. 1003

Previous Number Next Number See English 

1003. "Ad abeundum ad reges terrae et orbis totius, ad congregandum illos in proelium."--Quod significet ad excitandum discidia et pugnas contra vera apud omnes qui ab ecclesia sunt, constat ex significatione "regum," quod sint qui in veris ex bono sunt, et abstracte vera ex bono(de qua (supra), n. 29, 31, 553, 625); ex significatione "terrae et orbis," quod sit ecclesia quoad verum et quoad bonum, ita universa ecclesia (de qua (supra), n. 741 (b)); ex significatione "proelii, quod sit discidium de veris et bonis, ac pugna spiritualis (de qua (supra), n. 573, 734): ex his patet quod per "abire ad reges terrae et orbis totius ad congregandum illos in proelium," significetur excitare discidia et pugnas contra vera apud omnes qui ab ecclesia sunt.

[2] Quod ecclesia in lites de veris et bonis, et in pugnas contra illa, et tandem in discidia, per solam fidem venerit, patet manifeste ex eo, quod dum fides illa recepta fuit, non amplius aliqua copia data sit intellectui introspiciendi in illa; fides enim involvit quod credendum sit, utcunque apparet coram intellectu; et cum removetur intellectus a fide, removetur etiam illustratio; qua remota, intrat caecitas et stupiditas in omne ecclesiae; in quo statu existunt merae lites de sensu Verbi, qui ad confirmandum quodcunque lubet trahi potest; inde est quod ecclesia divisa sit in ecclesias, et in his tot haereses exstiterint. Quod discidia et pugnae illae de veris et bonis sint ex inferno, significatur per quod "spiritus daemonum facientes signa ad abeundum ad reges terrae, et orbis totius, ad congregandum illos in proelium."

[3] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Ex enumeratis et descriptis bonis quae sequuntur casta conjugia, concludi potest ad mala quae sequuntur adulteria, sunt enim mala opposita illis bonis: nempe, loco amorum spiritualium et caelestium, qui sunt illis qui in castis conjugiis vivunt, sunt amores infernales et diabolici illis qui in adulteriis; loco intelligentiae et sapientiae, quae sunt illis qui in conjugiis caste vivunt, sunt insaniae et stultitiae illis qui in adulteriis; loco innocentiae et pacis, quae sunt illis qui in castis conjugiis vivunt, sunt dolus et nulla pax illis qui in adulteriis; loco potentiae et tutelae contra inferna, quae sunt illis qui caste in conjugiis vivunt, sunt ipsi daemonia Asmodaea et inferna qui in adulteriis; loco pulchritudinis, quae est illis qui caste in conjugiis vivunt, est deformitas illis qui in adulteriis, monstrosa secundum quale illorum. Sors illorum ultima est, quod ex summa impotentia, in quam tandem se redigunt, fiant expertes omnis ignis et lucis vitae, ac degant solitarii in desertis sicut inertiae ac taedia suaemet vitae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church