Apocalypse Explained (Tansley) n. 1002

Previous Number Next Number See English 

1002. "Facientes signa."--Quod significet persuadentia per fallacias et sophistica, constat ex significatione "signorum," quod sint testificationes et persuasiones, et sic quoque confirmationes (de qua (supra), n. 706, 824); hic persuasiones per fallacias et sophistica, nam agitur de illis qui per ratiocinia confirmant fidem separatam a vita; et quia hoc fit per fallacias et sophistica, per quae simplices persuadentur, ideo per "facientes signa" hic significantur persuasiones et confirmationes per fallacias et sophistica: quod persuasiones fiant per fallacias, supra ostensum est, ubi de "bestia ascendente ex mari" (cap. xiii. 1-13) actum est; per illam etiam significatae sunt confirmationes per ratiocinia ex naturali homine. Quod talia significentur per "signa," est quia sequitur, "ad abeundum ad reges terrae et orbis totius, ad congregandum illos in proelium," per quae significatur ad excitandum discidia et pugnas contra vera in universa ecclesia.

[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Ex hactenus allatis concludi potest quid boni ex castitate in conjugiis resultat, consequenter quid sunt bona opera castitatis quae fiunt ab homine qui fugit adulteria ut peccata contra Deum; sunt bona opera castitatis quae concernunt vel ipsos conjuges, vel prolem et posteritatem illorum, vel societates caelestes. Bona opera castitatis quae concernunt ipsos conjuges, sunt amores spirituales et caelestes, sunt intelligentia et sapientia, sunt innocentia et pax, sunt potentia et tutela contra inferna, et contra mala et falsa inde, suntque gaudia multiplicia, ac felicitates in aeternum; quae omnia sunt illis qui in castis conjugiis vivunt, secundum praedicta.

[3] Bona opera castitatis quae concernunt prolem et posteritatem, sunt, quod tot et tanta mala non connascantur familiis; amor enim regnans parentum traducitur in prolem. et quandoque in seram posteritatem, et fit illis natura hereditata; haec frangitur et mitescit apud parentes qui adulteria ut infernalia fugiunt, et conjugia ut caelestia amant. Bona opera castitatis quae concernunt societates caelestes, sunt, quod casta conjugia sint deliciae caeli, quod sint seminaria ejus, et quod sint firmamenta ejus; delicias praebent caelo per communicationes; seminaria sunt caelo per prolificationes; et firmamenta sunt caelo per potentiam contra inferna, nam spiritus diabolici ad praesentiam amoris conjugialis fiunt furibundi, vesani, ac impotes mentis, et projiciunt se in profundum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church