True Christian Religion (Ager) n. 848

Previous Number Next Number See English 

848. Angeli ex his et illis auditis valde gavisi sunt, sed percipiebant tristitiam in me; et sciscitabant, "Unde tibi tristitia?" Dixi, quod arcana illa hodie a Domino revelata, tametsi excellentia et dignitate excedunt cognitiones hactenus evulgatas, usque in terris reputentur sicut non alicujus pretii. Hoc mirati sunt angeli, et petierunt a Domino, ut liceret illis despicere in mundum. Et despexerunt, et ecce merae tenebrae ibi. Et dictum illis est, ut scriberentur arcana illa super charta, et charta demitteretur in terras, et viderent portentum; et factum est ita; et ecce charta, cui arcana illa inscripta erant, demissa est e caelo; et in progressu, dum adhuc erat in mundo spirituali, lucebat sicut stella, at dum illa illapsa est in mundum naturalem, lux disparata est, et sicut decidit, obtenebrata est: et dum ab angelis demissa est in coetus ubi docti et eruditi ex quibusdam clericis et laicis, auditum est murmur a multis, in quo erant hae voces. "Quid hoc? Num aliquid? Quid refert si illa scimus vel non scimus? Nonne sunt fetus cerebri?" Et apparebat sicut aliqui sumerent chartam, ac plicarent, volverent, et revolverent illam digitis, et quoque sicut aliqui discerperent, et vellent proculcare pedibus; sed a Domino arcebantur ab illo facinore, et mandatum est angelis ut retraherent illam et custodirent; et quia angeli tristes facti sunt, et cogitaverunt, "Quousque hoc?" dictum est, "USQUE TEMPUS ET TEMPORA, ET DIMIDIUM TEMPORIS" (Apoc. xii. 14).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church