True Christian Religion (Ager) n. 847

Previous Number Next Number See English 

847. Post haec locutus sum cum angelis, quod adhuc aliquid revelatum sit in mundo a Domino. Quaesiverunt, "Quid hoc?" Dixi, "De Amor vere {1}Conjugali, et de spiritualibus ejus Deliciis." Et dixerunt angeli, "Quis non scit quod deliciae amoris conjugalis excedant delicias omnium amorum, et quis non potest cogitare, quod in aliquem amorem collatae sint omnes beatitudines, faustitates, et jucunditates, quae usquam conferri possunt a Domino, quoniam correspondet amori Domini et Ecclesiae, et quod receptaculum illarum sit amor vere conjugialis, qui ad plenum sensum potest illas recipere et percipere?" Respondi, quod hoc non sciant, quia non adiverunt Dominum, et ideo non fugerunt concupiscentias carnis, et sic non regenerari potuerunt, et amor vere {2}conjugalis est unice a Domino, et datur illis qui ab Ipso regenerantur; et hi quoque sunt, qui recipiuntur in novam Domini ecclesiam, quae in Apocalypsi per "Novam Hierosolymam" intelligitur. His addidi, quod in dubio sim, num velint in mundo hodie credere, quod ille amor in se sit spiritualis, et inde ex religione, ex causa, quia de illo fovent modo ideam corpoream: proinde quod quia secundum religionem, sit spiritualis apud spirituales, naturalis apud naturales, et mere carnalis apud adulteros.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church