True Christian Religion (Ager) n. 843

Previous Number Next Number See English 

843. Judaei negotiantur in illo mundo sicut in priori, cum variis, imprimis cum lapidibus pretiosis, quos sibi per vias incognitas comparant e caelo, ubi lapides pretiosi in copia sunt. Quod negotiatio illis cum lapidibus pretiosis sit, est causa, quia Verbum in sua originali lingua legunt, et sensum litterae ejus sanctum habent, ac lapides pretiosi sensui litterae correspondent. Quod spiritualis origo illorum lapidum sit sensus litterae Verbi, et quod inde sit correspondentia illorum, supra (in capite de Scriptura Sacra, n. 217, 218,) videatur. Possunt etiam arte parare similes ac phantasiam inducere quod genuini sint; sed hi a suis praefectis severe mulctantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church