True Christian Religion (Ager) n. 842

Previous Number Next Number See English 

842. Apparet Judaeis aliquoties angelus supra in media altitudine cum baculo in manu, et dat credere quod sit Moses; ac hortatur ut desistant a vesania de exspectatione Messiae etiam ibi, quia Messias est Christus, qui illos et omnes regit; et quod ille id sciat, et quoque de Ipso sciverit dum in mundo fuit. Quibus auditis recedunt, et maxima pars obliviscuntur, et pauci retinent. Qui retinent, illi mittuntur in synagogas, quae sunt ex conversis, ac instruuntur; et illis, dum instructi sunt, dantur novae vectes pro laceris, et datur Verbum nitide scriptum, tum habitatio in urbe non indecora: illi autem qui non recipiunt, dejiciuntur, ac multi in silvas et deserta, ubi agunt inter se latrocinia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church