839. Postremo consociatus est sermo de Interiore et Exteriore homine. Et dictum est, quod homines, qui interius res percipiunt, sint in luce veri, quae est lux caeli, et quod homines qui exterius res percipiunt sint in nulla luce veri, quia solum in luce mundi; quod sic homines interiores sint in intelligentia et sapientia, exteriores autem in vesania et in visione praepostere ((n. 345)); quod homines interiores sint spirituales, quia ex spiritu elevat supra corpus cogitant, quare vident vera in luce; at quod exteriores homines sint naturales sensuales, quia ex fallaciis sensuum corporis cogitant; quare vident vera sicut in nimbo, et cum apud se versant illa, vident falsa ut vera: quod interni homines sint sicut qui stant super monte in campo, aut super turri in urbe, aut super specula in mari; at externi homines sunt sicut qui stant in valle sub monte, aut in crypta sub turri, aut in cymba sub specula, qui non vident nisi quam proxima. Et porro, interni homines sunt sicut qui habitant in secunda aut tertia mansione domus seu palatii, cujus parietes sunt continentes fenestrae ex vitris crystallinis, qui in urbe perspiciunt circum circa in amplitudine, et cognoscunt quamvis aediculam ibi; at externi homines sunt sicut qui in infima mansione habitant, cujus fenestrae sunt ex papyris conglutinatis, qui ne quidem aliquam plateam extra domum vident, sed solum illa quae intra domum sunt, et haec non nisi quam ex candela aut foco. Interni homines etiam sunt sicut aquilae in alto, et vident late omnia sub se; et vicissim externi homines sunt sicut galli, qui super {1}stapede alta voce coram gallinis, quae humi gradiuntur, canunt. Et insuper interni homines percipiunt quod illa quae sciunt ad illa quae non sciunt, sint modo sicut aquae in urna ad aquas in lacu; at externi homines non aliter percipiunt, quam quod sciant omnia. Ex his dictis laetati sunt Africani, quia ex interiori visu, quo praepollent, agnoverunt quod ita sit.