True Christian Religion (Ager) n. 838

Previous Number Next Number See English 

838. Ulterius sermo cum illis fuit De Domino Salvatore. Et dictum est quod Deus in essentia sua sit Divinus Amor, et quod Divinus Amor sit sicut purissimus ignis; et quia amor in se spectatus non intendit aliud quam ut unum fiat cum altero quem amat, ac Divinus amor, quam ut uniat se homini et hominem sibi, usque adeo ut Ipse in illo sit et ille in Ipso; et quia Divinus Amor est sicut purissimus ignis, patet quod Deus, quia talis, minime potuerit in homine esse, et facere ut homo in Ipso sit; nam sic redigeret totum hominem in tenuissimum fumum. Sed quia Deus ex sua essentia arsit amore uniendi Se cum homine, necessum fuit ut Se circumvelaret corpore accommodato ad receptionem et conjunctionem; quare descendit et assumpsit Humanum secundum ordinem ex Se a creatione mundi constabilitum, qui erat, ut a virtute a Se propagata conciperetur, gestaretur in utero, nasceretur, et de in cresceret sapientia et amore, et sic appropinquaret ad unionem cum Divina sua origine, et quod sic Deus factus sit Homo, ac Homo Deus. Quod ita sit, Scriptura de Ipso, quae apud Christianos est, et vocatur Verbum, manifeste docet et testatur; et Ipse Deus, qui in Humano suo vocatur Jesus Christus, dicit, quod Pater in Ipso sit, et Ipse in Patre, et quod qui videt Ipsum videat Patrem, praeter plura ejusdem rei. Quod Deus, cujus Amor est sicut purissimus ignis, non aliter potuerit unire Se homini et hominem Sibi, videt etiam ratio. Num potest ignis solis, qualis in se est, tangere hominem, minus inire illum, nisi circumvelet radios suos atmosphaeris, et sic per temperatum calorem se accommodatum sistat? Num potest purus aether circumfundere hominem, et minus influere in bronchias pulmonum ejus nisi stipatus aere, et sic se adaptare? Ne quidem potest piscis vitam trahere in aere, sed in elemento vitae ejus applicato: immo ne quidem potest rex in terris in sua persona seu immediate administrare omnia et singula in suo regno, nisi per praefectos superiores et inferiores, qui simul regium ipsius corpus constituunt. Neque potest anima hominis se sistere videndam alteri, consortium inire cum illo, et amoris sui documenta communicare, nisi quam per corpus. Quomodo tunc Deus nisi per Humanum, quod Ipsius est? His auditis, Africani prae reliquis, quia interius rationales sunt, perceperunt; et quisque secundum suam perceptionem favit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church