836. Omnes qui unum Deum Creatorem Universi agnoscunt et colunt, ideam Hominis de Deo fovent; dicunt, quod nemo aliam de Deo possit habere. Cum audiunt, quod plures de Deo foveant ideam sicut aetheris aut nubis, quaerunt ubinam illi sunt: et cum dicitur quod sint inter Christianos, negant quod dabile sit; sed respondetur, quod sit illis talis idea ex eo, quod Deus in Verbo dicatur Spiritus, et de spiritu non aliter cogitant quam sicut de substantia aetheris, aut de aliqua forma nubis, non scientes quod omnis spiritus et omnis angelus sit homo: at usque exploratum est, num spiritualis illorum idea sit similis ideae illorum naturali, et compertum est, quod non similis sit apud illos qui Dominum Salvatorem pro Deo caeli et terrae interius agnoscunt. Audivi quendam presbyterum dicentem, quod nemo possit habere ideam Divini Humani; et vidi illum translatum ad varias gentes, ad interiores et interiores et quoque ad caelos illorum, et tandem ad caelum Christianum, et ubivis data est communicatio perceptionis interioris illorum de Deo; et animadvertit, quod non alia illis idea Dei esset quam idea Divini Hominis; et quod non ab alio potuisset creari homo, qui imago et similitudo.