True Christian Religion (Ager) n. 835

Previous Number Next Number See English 

835. DE AFRICANIS IN MUNDO SPIRITUALI; ET QUOQUE ALIQUID DE GENTIBUS.

Gentes, quae non aliquid norunt de Domino, in mundo spirituali apparent extra illos, qui norunt; usque ita, ut ultimas peripherias faciant non alii quam qui prorsus idololatrae sunt, ac solem et lunam in mundo priori adoraverunt. Illi autem, qui unum Deum agnoscunt, ac praecepta, qualia sunt in decalogo, religionis et inde vitae faciunt, immediatius communicant cum Christianis in meditullio; nam communicatio sic non intercipitur a Mahumedanis et Pontificiis. Gentes etiam distinctae sunt secundum genios et facultates recipiendi lucem per caelos a Domino: sunt enim ex illis interiores et exteriores, quod trahunt partim ex climate, partim ex stirpe e qua, partim ex educatione, et partim ex religione. Africani reliquis sunt interiores.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church