True Christian Religion (Ager) n. 822

Previous Number Next Number See English 

822. DE SANCTIS PONTIFICIORUM IN MUNDO SPIRITUALI.

Notum est, quod homini a parentibus sit malum insitum seu hereditarium, sed paucis notum est in quo illud in sua plenitudine habitat. Habitat in amore possidendi omnium aliorum bona, et in amore dominandi; posterior enim hic amor talis est, ut quantum ei laxantur frena, tantum erumpat, usque ut flagret cupidine dominandi super omnes, et tandem ut velit invocari et coli sicut Deus. Hic amor est Serpens, qui decepit Chaivam et Adamum; dixit enim ad mulierem, "Novit Deus, quo die comederitis de fructu illius arboris, aperientur oculi vestri, et tunc eritis sicut Deus" (Gen. iii. 4, 5):

quantum itaque homo relaxatis frenis in hunc amorem ruit, tantum se avertit a Deo, et convertit ad semet, et fit adorator sui; et tunc potest invocare Deum ore calido ex amore sui, sed corde frigido ex contemptu Dei; et quoque tunc possunt Divina ecclesiae inservire pro mediis; sed quia finis est dominium, media non plus cordi sunt, quam prout inserviunt. Talis, si ad supremos honores evehitur, est in sua imagine sibi sicut Atlas portans globum terraqueum super scapulis suis; ac sicut Phoebus solem equis suis ferens circum orbem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church