821. Omnes illi ex Catholica Religione, qui dum animadvertunt se post mortem vivere, et in priori mundo plus cogitaverunt de Deo, quam de papatu, et charitatis opera ex simplici corde fecerunt, postquam instructi sunt, quod Ipse Dominus Salvator mundi hic regnet, facile abducuntur a superstitiosis istius religionis. His est transitus a Papismo ad Christianismum tam facilis, sicut est per fores apertas intrare in templum; et sicut est transire satellitia, quae in atriis sunt, in aulam, mandante rege; et sicut est attollere vultum et suspicere ad caelum, dum inde audiuntur voces. At vicissim, tam difficile est a superstitiosis religionis istius abducere illos, qui in vitae suae curriculo in mundo raro si usquam cogitaverunt de Deo, ac cultum illum modo propter festivitates ejus dilexerunt, sicut est intrare in templum per fores clausas; et sicut est per satellitia in atriis transire in aulam, prohibente rege; et sicut angui in herba extollere oculos ad caelum. Mirabile est quod omnes, qui ex religioso illo Catholico in mundum spiritualem alluunt, non videant ibi caelum, ubi sunt angeli; est sicut nubes obscura super illos, quae terminat visum; at vero ut primum aliquis conversus ad conversos venit, aperitur caelum, et quandoque vident angelos ibi in vestibus albis, ad quos etiam post exactum tempus praeparationis, elevantur.