465. Haec sunt hodiernae ecclesiae praecepta, dogmata et sancita de Libero Arbitrio hominis in spiritualibus et in naturalibus, ut et de Peccato originali. Haec adducta sunt ob finem ut evidentius appareant praecepta, dogmata et sancita Novae Ecclesiae de illis, nam ex binis sic appositis formis apparet veritas in luce, sicut fit in picturis, in quibus facies deformis a latere apponitur faciei formosae, ex quibus simul visus formositas unius et deformitas alterius coram oculo clare exstant. Sancita Novae Ecclesiae sunt haec quae sequuntur.