True Christian Religion (Ager) n. 464

Previous Number Next Number See English 

464. (i.) "Doctores Augustanae Confessionis asserunt {1}hominem ex lapsu primorum parentum ita penitus corruptum esse, ut in rebus spiritualibus, quae ad conversionem et salutem nostram specant, natura caecus sit, {2}et Verbum Dei praedicatum neque intelligat, neque intelligere possit, sed illud ut rem stultam judicet, et nunquam a se ipso ad Deum appropinquet, sed potius inimicus Dei sit et maneat, donec virtute Spiritus Sancti per Verbum praedicatum et auditum, ex mera gratia, sine omni sua propria cooperatione convertatur, fide donetur, regenetur, et renovetur" (pag. (655,) 656). [2] (ii.) "Credimus quod hominis non renati intellectus, cor et voluntas in rebus spiritualibus et Divinis ex propriis naturalibus viribus, prorsus nihil intelligere, credere, amplecti, cogitare, velle, inchoare, perficere, agere, operari et cooperari possit; sed quod homo ad bonum prorsus corruptus et mortuus sit, ita ut in hominis natura post lapsum, ante regenerationem, ne scintilla quidem spiritualium virium reliqua manserit, quibus ille ad gratiam Dei praeparare se, aut oblatam apprehendere, aut accommodare se, et per se capax esse possit; aut viribus propriis aliquid ad conversionem suam vel toto vel ex dimidia vel ex minima parte conferre, agere, operari aut cooperari ex se ipso, aut tanquam ex se ipso possit, sed quod homo sit peccati servus et mancipium Satanae, a quo agitatur: inde adeo naturale ejus liberum arbitrium ratione corruptarum virium et naturae suae depravatae duntaxat ad ea quae Deo displicent et adversantur, activum et efficax est" (pag. 656). [3] (iii.) "Quod homo in civilibus et naturalibus rebus sit industrius et ingeniosus sed in spiritualibus et Divinis rebus, quae ad animae salutem spectant, sit similis trunco, lapidi, statuae salis uxori Loti, quae neque oculorum, oris aut ullorum sensuum usum habent" (pag. 661). [4] (iv.) "Quod homo usque loco motivam potentiam (habeat, seu) externa membra regere, Evangelium audire, et aliquo modo meditari possit, sed quod usque id tacitis cogitationibus ut rem stultam spernat, neque credere possit, et in hac parte deterior est trunco, nisi Spiritus Sanctus in illo sit efficax, et fidem aliasque Deo probatas virtutes et obedientiam in illo accendat et operetur" (pag. 662). [5] (v.) "Quadam ratione dici potest hominem non esse lapidem aut truncum: lapis et truncus non reluctatur, nec intelligit aut sentit, quid secum agitur, sicut homo Deo sua voluntate reluctatur, donec ad {1}Deum conversus fuerit; et tamen verum est, quod homo ante conversionem sit creatura rationalis, quae habet intellectum, sed non in rebus Divinis, et voluntatem, sed non ut bonum salutare aliquid velit, sed tamen ad conversionem suam nihil conferre potest, et in hac parte est deterior trunco et lapide" (pag. 672, 673). [6] (vi.) "Quod tota conversio sit operatio, donum et opus solius Spiritus Sancti, qui eam virtute et potentia sua, per Verbum, in intellectu, corde et voluntate hominis tanquam in subjecto patiente, ubi homo nihil agit, sed tantum patitur, efficiat atque operetur, quod tamen non eo modo sit, quasi cum statua e lapide formatur, aut sigillum in ceram imprimitur, quia cera neque notitiam neque voluntatem habet" (pag. 681). [7] (vii.) "Secundum dicta quorundam Patrum et neotericorum Doctorum est, quod Deus trahat sed volentem, ita quod hominis voluntas in conversione aliquid agat; sed haec non sunt analoga {2}sanorum verborum, confirmant enim falsam opinionem de viribus humani arbitrii in conversione" (pag. 582). [8] (viii.) "Quod in externis mundi rebus, quae rationi subjectae sunt, relictum sit homini adhuc aliquid intellectus, virium et facultatum, etsi hae miserae reliquiae valde sunt debiles, et quidem haec ipsa, quantulacunque sunt, per morbum hereditarium veneno infecta sunt, atque contaminata, ut coram Deo nullius momenti sint" (pag. 641). [9] (ix.) "Quod homo in conversione, qua ex filio irae fit filius gratiae, non {1}cooperetur Spiritui Sancto, quippe cujus unius et solius opus est hominis conversio (pag. 219, {2}579 seq., 663 seq.; App. p. 143). "Quod tamen homo renatus per virtutem Spiritus Sancti cooperari possit, quamvis multa adhuc infirmitas concurrit; et quod bene operetur, quantum et quamdiu a Spiritu Sancto ducitur, regitur et gubernatur; sed usque non cooperatur cum Spiritu Sancto sicut duo equi una currum trahunt" (pag. 674). [10] (x.) "Peccatum originis non est quoddam delictum, quod actu perpetratur, sed intime inhaeret infixum naturae, substantiae et essentiae hominis, quod sit scaturigo omnium actualium peccatorum, ut sunt pravae cogitationes, collocutiones, mala opera" (pag. 577). "Hereditarius ille morbus, per quam tota natura corrupta est, est horribile peccatum, et quidem principium et caput omnium peccatorum, e quo ut radice et scaturigine omnes transgressiones promanant" (pag. 640). "Quod natura per id peccatum, tanquam per lepram spiritualem totaliter in intimis etiam visceribus et cordis recessibus profundissimis, tota sit coram Deo infecta et corrupta, et propter hanc corruptionem persona hominis lege Dei accusatur et damnatur, ita ut natura filii irae, mortis et damnationis mancipia simus, nisi beneficio meriti Christi ab his malis liberemur et servemur" (pag. 639). "Quod ex eo sit totalis carentia seu privatio concreatae in Paradiso justitiae originalis seu imaginis Dei, et quod inde sit impotentia, ineptitudo, et stupiditas, qua homa ad omnia Divina seu spiritualia prorsus ineptus est. Quod loco imaginis Dei amissae in homine sit intima, pessima, profundissima, inscrutabilis, ineffabilis corruptio totius naturae, et omnium virium, imprimis superiorum et principalium animae facultatum, in mente, intellectu, corde et voluntate" (pag. 640).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church