True Christian Religion (Ager) n. 434

Previous Number Next Number See English 

434. Quod Consortia attinet, fuerunt illa in Primitiva Ecclesia inter tales qui se vocabant fratres in Christo; quare erant consortia charitatis, quia spiritualis fraternitas. Erant quoque consolationes adversitatum ecclesiae, laetificationes pro incrementis ejus, et quoque recreationes animarum a studiis et laboribus, et simul confabulationes de rebus variis; et quia ex amore spirituali ut ex fonte fluebant, erant rationales et morales ex origine spirituali. Dantur hodie consortia amicitiae, quae pro fine spectant jucunda conversationis, exhilarationes mentis per colloquia, et inde pro expansione animi, et manumissione cogitationum inclusarum, et sic refocillatione sensualium corporis, et status eorum integratione. Sed nondum dantur consortia charitatis: nam dicit Dominus, In consummatione saeculi (hoc est, in fine ecclesiae), multiplicabitur iniquitas, et frigescet charitas (Matth. xxiv. 12):

causa est, quia ecclesia nondum agnoverat Dominum Deum Salvatorem pro Deo caeli et terrae, et Ipsum immediate adiverunt, a quo unice genuina charitas procedit et influit. Consortia autem, ubi non amicitia aemulans charitatem conjungit animos, sunt illa non aliter quam simulationes amicitiae, et fallaces testificationes amoris mutui, pellaces insinuationes in favores, et litamina jucunditatum corporis, imprimis sensualium, a quibus alteri feruntur sicut naves a velis et fluctibus secundis; in his sycophantae et hypocritae in puppi stant, et clavum gubernaculi tenent in manu.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church