433. [XI.] Quod diversoria charitatis sint prandia, cenae, et consortia.
Notum est, quod prandia et cenae ubivis in usu sint, et quod propter varios fines instituantur; et quod apud plures sint propter amicitias, propter affinitates, propter laetitias, propter lucrationes et remunerationes; et quod sint corruptelae ad trahendum in partes; et quod apud magnates etiam propter honorem, et in aulis regum propter splendorem. Sed prandia et cenae charitatis sunt modo apud illos, qui in mutuo amore ex simili fide sunt. In Primitiva Ecclesia apud Christianos fuerunt prandia et cenae non propter alium finem, et vocata sunt Convivia, instituta ut simul ex corde laetificarentur, et quoque conjungerentur. Cenae apud illos significabant consociationes et conjunctiones in primo statu instaurationis ecclesiae; nam vespera, in qua fiebant, illum significabat. Prandia autem in secundo statu, quando ecclesia instaurata est, nam mane et dies illum significabant. Super mensis sermones habebantur de rebus variis, tam domesticis quam civilibus, imprimis autem de talibus quae ecclesiae erant; et quia erant convivia charitatis, sermonibus de quacunque re inerat charitas cum ejus gaudiis et laetitiis; sphaera spiritualis regnans in conviviis illis fuit sphaera amoris in Dominum et amoris erga proximum, quae exhilarabat cujusvis animum, emolliebat cujusvis loquelae sonum, et festivum e corde induxit in omnes sensus: nam ex quovis homine emanat sphaera spiritualis, quae est affectionis amoris et inde cogitationis ejus, ac interius afficit consocios, imprimis in conviviis; emanat illa tam per faciem, quam per respirationem. Quoniam per prandia et cenas, seu per convivia tales animorum consociationes significabantur, ideo toties in Verbo nominantur; et per illa ibi non aliud in sensu spirituali intelligitur, et in supremo sensu per cenam paschalem apud filios Israelis, et quoque per epulas in festis reliquis, ut et per comessationes ex sacrificiis juxta tabernaculum. Ipsa conjunctio tunc repraesentabatur per frangere panem et distribuere, et per bibere ex eodem poculo et tradere alteri.