True Christian Religion (Ager) n. 426

Previous Number Next Number See English 

426. Notum est, quod aliqui, qui beneficia illa, quae coram mundo sicut imagines charitatis apparent, fecerunt, opinentur et credant quod charitatis opera exercuerint, et quod illa spectent sicut multi in papatu indulgentias, propter quae purificati sunt a peccatis, et sicut regenerati donandi caelo; et tamen usque non ut peccata pendunt adulteria, odia, vindictas, defraudationes, et in genere concupiscentias carnis, quibus ex lubitu indulgent. Sed quid tunc illa bona opera aliud quam pictae imagines angelorum in consortio cum diabolis, aut pyxides ex lapide lazuli in quibus sunt hydrae? Sed prorsus aliter, si beneficia illa fiunt ab illis, qui supradicta mala ut charitatis odia fugiunt. Verum enim vero, beneficia illa sunt emolumenta multis modis, imprimis dare pauperibus et mendicantibus; per illa enim initiantur pueri, puellae, famuli, famulae, et in genere omnes simplices, in charitatem, sunt enim externa ejus, per quae imbuunt charitatis munia; nam sunt ejus rudimenta, et tunc sicut fructus immaturi: et apud illos qui postea perficiuntur cognitionibus justis de charitate et fide, fiunt sicut fructus maturi; et tunc spectant opera illa priora ex simplicitate cordis facta, non aliter quam debita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church