True Christian Religion (Ager) n. 425

Previous Number Next Number See English 

425. [IX.] Quod beneficia charitatis sint, dare pauperibus et opitulari indigentibus, sed cum prudentia.

Distinguendum est inter charitatis officia, et inter ejus beneficia. Per charitatis officia intelliguntur charitatis exercitia quae ab ipsa charitate immediate procedunt; quae quod primario sint functionis, in qua quisque est, mox supra ostensum est. Per beneficia autem intelliguntur illa auxilia, quae extra illa fiunt. Beneficia vocantur, quia in hominis libertate et placito est illa facere; et cum fiunt, non aliter spectantur a recipiente, quam sicut beneficia; et haec dispensantur secundum rationes ac intentiones, quas benefactor mente versat. In communi fide est, quod charitas non aliud sit quam dare pauperibus, opitulari indigentibus, curam viduarum et pupillorum gerere, spartas conferre ad aedificandum hospitalia, nosocomia, xenodochia, orphanotrophia, imprimis templa, et ad horum ornamenta et reditus. Sed plura ex his non sunt propria charitatis, sed extranea ejus. Illi qui in beneficiis illis ipsam charitatem ponunt, non possunt aliter quam in operibus illis meritum ponere; et hi tametsi ore faterentur, quod non velint ut sint merita, usque intus latet fides meriti. Hoc manifeste patet ab illis post mortem. Enumerant tunc opera sua, et salutem ut praemium postulant. Sed tunc inquiritur, ex qua origine sunt, et inde ex qua qualitate; et si invenitur quod processerint vel ex fastu vel ex aucupatione famae, vel ex nuda munificentia, vel ex amicitia, vel ex inclinatione mere naturali, vel ex hypocrisi, tunc ex origine illa judicantur; nam qualitas originis inest operibus. Genuina vero charitas procedit ex illis qui imbuerunt illam ex justitia et judicio in operibus, quae faciunt absque fine remunerationis, secundum Domini verba (Luc. xiv. 12-14). Hi quoque vocant talia, quae supra memorata sunt, beneficia, ut et debita, tametsi sunt charitatis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church