True Christian Religion (Ager) n. 335

Previous Number Next Number See English 

335. Quartum Memorabile: -

Quodam diluculo cum evigilatus sum a somno, vidi sicut larvas varia effigie ante oculos; et postea. cum erat mane, vidi luces fatuas in diversis formis; quasdam sicut membranas scripturis plenas, quae iterum et iterum complicatae tandem apparebant sicut stellae caducae, quae delapsae in aere evanescebant; et quasdam sicut libros apertos quarum aliqui micabant sicut lunulae, et aliquae ardebant sicut candelae; inter hos erant libri qui se sustulerunt in altum, et in altitudine peribant, et alii qui deciderunt in terram, et in pulverem ibi dissolvebantur. Ex his visis augurabar, quod infra meteora illa starent, qui de rebus imaginariis, quas reputabant magni momenti, litigarent; nam in mundo spirituali talia phaenomena in atmosphaeris ex ratiociniis infra stantium apparent. Et mox apertus est mihi visus spiritus mei, et animadverti numerum spirituum, quorum capita cincta erant foliis ex lauru, et corpore induti togis florificatis, quae signabant, quod essent spiritus, qui in mundo naturali fama eruditionis incluti fuerunt. Et quia eram in spiritu, accessi, et coetui me immiscui; et tunc audivi, quod inter se acriter et ardenter disceptarent de ideis connatis, num aliquae hominibus a nativitate inessent, ut bestiis. Illi qui negabant, se avertebant ab illis qui affirmabant, et tandem segregati steterunt vicissim, sicut phalanges duorum exercituum mox pugnaturi ensibus: sed quia non erant illis enses, acuminibus verborum pugnabant. [2.] At subito tunc spiritus quidam angelicus in medio eorum constitit, et alta voce loquens dixit, "Audivi e distantia non procul a vobis, quod utrinque ardeatis in lite de ideis connatis num aliquae essent hominibus ut bestiis; ego vero dico vobis, quod non sint ullae ideae connatae hominibus, et quod nec sint ullae ideae bestiis, quare rixamini de nihilo, aut sicut dicitur, de lana caprina, aut de barba hujus saeculi. His auditis excanduerunt omnes, et vociferabantur, "Ejicite hunc, loquitur contra sensum communem." At cum in conatu ejiciendi erant, viderunt illum cinctum luce caelesti, per quam non potuerunt irrumpere; erat enim spiritus angelicus: quare recedebant, et parum se removebant ab illo; et postquam lux illa intracta est, dixit illis, "Cur excandescitis? Audite primum, et colligite rationes quas afferam, et vos ipsi ex illis conclusum facite; et praevideo, quod illi, qui judicio pollent, accessuri sint, et tempestates in mentibus vestris obortas sedaturi." Ad haec dicta, sono tamen indignante, dicebant, "Loquere itaque, et audiemus." [3.] Et tunc exorsus loqui dixit, "Vos creditis quod bestiis ideae connatae sint, et hoc conclusistis ex eo, quod actus illarum appareant sicut ex cogitatione; et tamen illis ne hilum cogitationis est, ac ideae non praedicabiles sunt nisi inde; et cogitationis character est, ut faciant propter hoc aut illud ita vel ita. Expendite itaque, num aranea, quae artificiosissime texit telam, in suo pusillo capite cogitet. `In hoc ordine fila extendam, et illa transversis filis colligabo, ne tela mea ingruente aeris vibratione diffluat; ac in terminis primis filorum, qui facient meditullium, parabo mihi sedem, in qua percipiam quodcunque incidit, ut illuc accurram; ut si musca involat, irretiatur illa, ac cito invadam et circumligabo illam, et cedet mihi in escam.' Porro num apis in pusillo suo capite cogitat, `Evolabo; scio ubi campi florescentes sunt, et ibi ex his floribus ceram, et ex illis mel exsugam, et ex cera exstruam cellulas contiguas in serie, illo modo ut ego cum sociis sicut per plateas libere intremus et exeamus, et postea in illis reponemus mel abundanter, ut Satis sit etiam pro Ventura hieme, ne moriamur?' praeter alia mirabilia, in quibus prudentiam politicam et oeconomicam humanam non modo aemulantur, sed in quibusdam excedunt (videatur supra, p. 11). [4.] Adhuc, num fucus major in pusillo suo capite cogitat, `Ego cum sociis meis fabricabimus domunculam ex tenui papyro, cujus parietes intus circumducemus in formam labyrintheam, ac intime parabimus sicut forum, in quod erit ingressus et a quo egressus, et hoc eo artificio, ut non aliud vivum, quam quod ex nostra prosapia est, reperiat viam ad intimum, ubi congregamur?' Iterum, num bombyx, dum Vermis, in pusillo suo capite cogitat, `Nunc tempus est ut praeparem me ad nendum sericum, et propter finem, ut quando netum est, evolem, et in aere, in quem non prius eniti potui, ludam cum comparibus, et prospiciam mihi progeniem?' Similiter reliqui Vermes, dum subrepunt per parietes, et fiunt nymphae, aureliae, chrysallides, et demum papiliones? Num musca aliquam ideam de congressu cum alia musca habet, quod hic et non ibi? [5.] Simile est cum animalibus grandioris corporis, sicut est cum illis animalculis; ut cum avibus et pennatis omnis generis, quando congrediuntur, tum quando parant nidos, ponunt inibi ova, incubant illis, excludunt pullos, his porrigunt escas, educant usque dum evolant, et postea abigunt a nidis sicut prolem non suam, praeter innumera alia. Simile etiam est cum bestiis terrae, cum serpentibus, et cum piscibus. Quis vestrum non potest ex supradictis videre, quod actus illarum spontanei non profluant ex aliqua cogitatione, de qua unice praedicabilis est idea? Error, quod bestiis sint ideae, non aliunde profluxit, quam ex persuasione, quod illae aeque ac homines cogitent, et quod modo loquela faciat discrimen." [6.] Post haec spiritus angelicus circumspexit, et quia vidit illos adhuc haesitantes, num bestiis sit cogitatio vel non, continuavit sermonem, et dixit: "Percipio quod ex actibus animalium brutorum similaribus cum humanis, adhuc vobis inhaereat idea visionaria de cogitatione illorum; quare dicam, unde illi actus: videlicet, est cuivis bestiae, cuivis volucri, cuivis pisci, reptili, et insecto, suus amor naturalis, sensualis ac corporeus, cujus habitacula sunt illorum capita, et in his cerebra; per haec influit mundus spiritualis in sensus corporis eorum immediate, et per hos determinat actus, quae causa est, quod sensus corporis illorum prae humanis sint multo exquisitiores. Influxus ille e mundo spirituali, est qui vocatur instinctus, ac instinctus vocatur, quia absque media cogitatione existit: dantur etiam accessoria instinctus ex assuetudine. At amor illorum, per quem e mundo spirituali fit determinatio ad actus, est solum pro nutrione et propagatione, non autem pro aliqua scientia, intelligentia et sapientia, per quas successive fit amor apud homines." [7.] Quod nec homini aliquae ideae connatae sint evidenter constare potest ex eo, quod non aliqua cogitatio ei connata sit, et ubi non cogitatio ibi nec idea, una enim est alterius vicissim. Hoc concludi potest ex infantibus recens natis, quod praeter lactere et respirare nihil possint. Quod possint lactere, non est ex connato, sed ex continua suctione in utero matris; et quod possit respirare, est quia vivunt, hoc enim est universale vitae. Ipsi sensus corporis eorum sunt in summa obscuritate, et ab hac successive enituntur per objecta; similiter illorum motus per assuetudines. Et successive sicut discunt effutire voces, et sonare illas primum absque idea, exoritur aliquod obscurum phantasiae; quod sicut clarescit, nascitur obscurum imaginationis, et inde cogitationis. Secundum hujus status formationem existunt ideae, quae, ut supra dictum est, cum cogitatione unum faciunt, et cogitatio a nulla increscit per instructiones. Quare ideae hominibus sunt, verum non connatae, sed formatae, et ex his fluunt loquelae et actus illorum. Quod homini non aliud connascatur quam facultas ad sciendum, intelligendum, et sapiendum, ut et inclinatio ad amandum non modo illas, sed etiam proximum et Deum, videatur supra in Memorabile, n. 48; et quoque infra in quodam Memorabili. Post haec circumspexi, et vidi in propinquo Leibnitzium et Wolfium, qui intendebant rationibus a spiritu angelico prolatis, et tunc accessit Leibnitzius, et assensu favit; at Wolfius abivit et negans et affirmans, non enim pollebat interiori judicio quo Leibnitzius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church