True Christian Religion (Ager) n. 334

Previous Number Next Number See English 

334. Tertium Memorabile: -

Post haec dixit unus ex angelis, "Sequere me ad locum ubi vociferantur, `O quam sapientes.'" Et dixit, "Videbis portenta hominum; videbis facies et corpora, quae sunt hominis, et tamen non sunt homines." Et dixi, "Suntne tunc bestiae?" Respondit, "Non sunt bestiae, sed bestiae homines; sunt enim, qui prorsus non videre possunt num verum sit verum, vel non, et tamen possunt facere ut appareat sicut verum quicquid volunt; tales apud nos vocantur Confirmatores." Et secuti sumus vociferationem, et venimus ad locum; et ecce coetus virorum, et circum coetum turba, et in turba aliqui ex nobili stemmate, qui dum audiverunt, quod confirmarent omnia quae dicebant, et sibi tam manifesto consensu faverent, se converterunt, et dixerunt, "O quam sapientes." [2.] Sed dixit mihi angelus, "Ne adeamus illos, sed evocemus coetu unum"; et evocavimus, et cum illo secessimus, et locuti sumus varia, et ille confirmabat singula, usque ut prorsus apparerent sicut vera. Et quaesivimus illum num etiam possit confirmare contraria. Dixit, quod tam bene ut priora: dixit tunc aperte, et ex corde, `Quid verum? Num datur aliquod verum in rerum natura, quam quod homo facit verum? Dic [1]quicquid placet, et faciam id ut sit verum." Et dixi, "Fac hoc verum quod fides sit omne ecclesiae." Et fecit hoc ita dextre et solerter ut eruditi circumstantes admirati sint, et adplauserint. Postea petii, ut faceret verum, quod charitas esset omne ecclesiae, ac fecit; et postea, quod charitas sit nihil ecclesiae, ac investivit utrumque, et exornavit apparentiis, ut adstantes inspicerent se mutuo, et dicerent, "Estne hic sapiens?" Et dixi, "Nonne scis, quod bene vivere sit charitas, et quod bene credere sit fides? Numne qui bene vivit, etiam bene credit? et sic quod fides sit charitatis, et charitas fidei? Videsne quod hoc verum sit?" Respondit, "Faciam id verum, et videbo:" ac fecit, et dixit, "Nunc video;" at mox fecit contrarium ejus, ut esset verum, et tunc dixit, "Video etiam quod hoc verum sit," Ad haec subrisimus, et diximus, "Suntne contraria? quomodo possunt duo contraria videri vera?" Ad haec, indignatus respondit, "Erratis; est utrumque verum quoniam non aliud est verum, quam quod homo facit verum." [3.] Stabat prope aliquis qui in mundo fuerat legatus primi gradus; ille hoc miratus est, et dixit, "Agnosco, quod aliquid simile in mundo sit, sed usque tu insanis; fac si potes ut sit verum, quod lux sit caligo. et caligo lux." Et respondit, "Hoc faciam facile: quid lux et caligo nisi status oculi? Numne mutatur lux in umbram, dum oculus ex aprico venit, ut et dum homo oculum intense figit in solem? Quis non scit, quod status oculi tunc mutetur, et quod lux inde appareat ut umbra; ac vicissim dum status oculi redit, quod umbra illa appareat ut lux? Nonne noctua videt caliginem noctis ut lucem diei, et lucem diei ut caliginem noctis, et tunc omnino ipsum solem ut globum opacum et furvum? Si quis homo haberet oculos sicut noctua, quid vocaret lucem et quid caliginem? Quid tunc lux nisi status oculi? et si modo est status oculi, numne lux est caligo, et caligo lux? quare ut unum est verum et alterum est verum. [4.] Sed quia haec confirmatio confudit quosdam, dixi, "Animadverti, quod confirmator ille non sciat, quod detur lux vera, et lux fatua, et quod ambae illae luces appareant sicut sint luces; sed usque lux fatua in se non est lux, sed respective ad lucem veram est caligo. In luce fatua est noctua, est enim intra oculos ejus cupiditas insectandi et vorandi aves, et haec lux facit oculos ejus tempore noctis videre, prorsus similiter ut feles, quorum oculi in cellis apparent sicut candelae; est lux fatua oriunda ex cupiditate insectandi et vorandi mures intus in oculis illorum, quae id producit. Inde patet, quod lux solis sit lux vera, et quod lux cupidinis sit lux fatua." [5.] Post haec, legatus rogavit confirmatorem, ut faceret hoc ut sit verum, quod corvus sit albus et non niger. Et respondit, "Etiam hoc faciam facile." Et dixit, "Sume acum seu novaculam, et aperi pennas et plumas corvi, tum remove pennas et plumas, et specta corvum a cute, nonne est albus? Quid nigrum, quod circum est, nisi umbra, e qua non judicandum est de colore corvi? Quod nigrum sit modo umbra, consule gnaros scientiae optices, et dicent; aut mole nigrum lapidem aut vitrum in tenuem pulverem, et videbis quod pulvis sit albus." Sed respondit legatus, "Apparetne corvus niger coram visu?" At confirmator ille respondit, "Vis tu, qui es homo, cogitare aliquid ex apparentia? Potes quidem loqui ex apparentia quod corvus sit niger, sed non potes id cogitare; ut pro exemplo, potes loqui ex apparentia, quod sol oriatur et occidat; sed quia es homo, non potes cogitare id, quia sol stat immotus, et tellus progreditur: simile est cum corvo; apparentia est apparentia; dic quicquid vis, corvus est totus quantus albus; albescit etiam cum senescit, hoc vidi." Post haec adstantes inspexerunt me: quare dixi, quod verum sit, quod pennae et plumae corvi intus trahant ex albedine, pariter ejus cutis; sed hoc datur non modo apud corvos, sed etiam apud omnes aves in universo; et omnis homo aves distinguit ex apparentia coloris illarum; si hoc non fieret, diceremus de omni ave quod sit alba, quod absurdum et irritum est. [6.] Postea legatus quaesivit, num posset facere verum, quod [1]ipse insaniret, et dixit, "Possum sed non volo; quis non insanit?" Deinde rogaverunt illum, ut diceret ex corde, num joculetur, vel num credat, quod non sit aliquod verum, nisi quod homo facit verum, et respondit, "Juro quod credam." Post haec universalis ille confirmator missus est ad angelos, qui explorarent illum qualis est; et hi post explorationem dixerunt quod ille ne quidem granum intellectus possideat, "Quoniam omne id quod supra rationale est, apud illum occlusum est, et solum id quod infra rationale est, apertum est; supra rationale est lux spiritualis, ac infra rationale est lux naturalis, et haec lux apud hominem talis est, ut confirmare possit quicquid lubet; at si non lux spiritualis influit in lucem naturalem, homo non videt num aliquod verum sit verum, et inde nec quod aliquod falsum sit falsum; et hoc et illud videre, est ex luce spirituali in luce naturali, et lux spiritualis est ex Deo caeli, qui est Dominus; quare universalis ille confirmator non est homo nec bestia, sed est bestia homo." [7.] Quaesivi angelos de sorte talium, num possunt una esse cum vivis, quia vita homini est ex luce spirituali, et ex hoc est intellectus ejus: et dixerunt, quod tales, cum soli sunt, non possint aliquid cogitare, et inde loqui, sed quod stent sicut automata muti, et sicut in alto sopore; at quod expergiscantur, ut primum auribus captant aliquid: et addiderunt, quod illi fiant tales, qui intime mali sunt; in hos non potest lux spiritualis a superiori influere, sed modo aliquod spirituale per mundum, unde illis facultas confirmandi est. [8.] His dictis, audivi vocem ex angelis qui exploraverunt illum, [2]dicentem, "Fac ex auditis illis universale conclusum." Et feci hoc quod posse confirmare quicquid lubet, non sit intelligentis; sed quod posse videre quod verum sit verum, et quae falsum sit falsum, et id confirmare, sit intelligentis." Post haec spectavi ad coetum, ubi stabant confirmatores, et turba circum illos clamabat, "O quam sapientes," et ecce nubes fusca obvelavit illos, et in nube volabant ululae et vespertiliones. Et dicbatur mihi, "Ululae et vespertiliones in nube illa volantes, sunt correspondentiae et inde apparentiae cogitationum illorum: quoniam confirmationes falsitatum usque ut appareant sicut veritates, repraesentantur in hoc mundo sub formis avium noctis, quarum oculos fatua lux intus illuminat, ex qua vident objecta in tenebris sicut in luce. Talis lux fatua spiritualis est illis qui confirmant falsa, usque dum videntur ut Vera, ac postea creduntur vera; sunt omnes illi in visione posteriore, et non in aliquo visu priori."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church