321. OCTAVUM PRAECEPTUM. "Non respondebis contra proximum tuum falsus testis." Per "respondere contra proximum falsus testis," seu false testari, in sensu naturali proxime intelligitur non falsum testem agere coram judice, aut coram aliis extra judicium, contra aliquem, qui alicujus mali temere inculpatur, et hoc asseverare per nomen Dei, aut per aliud sanctum, aut per se, et talia sui quae alicujus nominis famae sunt. Per hoc praeceptum in sensu naturali latiori intelliguntur omnis generis mendacia et hypocrises politicae, quae malum finem spectant; tum proximum traducere et diffamare, unde ejus honor, nomen et fama, ex quibus character totius hominis pendet, labefactantur. In sensu naturali latissimo intelliguntur insidiae, doli, et mala proposita, contra aliquem ex variis originibus, ut ex inimicitia, odio, vindicta, invidia, aemulatione, etc.; haec enim mala, in se recondunt testationem falsi.