True Christian Religion (Ager) n. 320

Previous Number Next Number See English 

320. Illi qui falsa et haeretica docent, et vulgo persuadent quod sint vera et orthodoxa, et tamen Verbum legunt, et inde possunt scire quid falsum et quid verum, - tum qui falsa religionis per fallacias confirmant et seducunt, - comparari possunt cum impostoribus et imposturis omnis modi; quae quia in se sunt furta in spirituali sensu, comparari possunt cum impostoribus qui falsas monetas cudunt, inaurant illas, aut illis colorem auri inducunt, et venditant pro puris: tum etiam cum illis, qui sciunt dextre secare et expolire crystalla, ac indurare illa, et vendunt illa pro adamantibus: ut et cum illis qui sphinges aut simias vestitas ut homines, et velatas quoad facies, super equis aut mulis per urbes circumferunt, et clamant quod sint nobiles ex antiquo stemmate. Sunt etiam similes illis qui facies lusorias coloratis fucis inunctas applicant faciebus vivis et nativis, et illarum pulchritudines abscondunt. Et sunt similes illis, qui selenites et lapides speculares, qui nitent sicut ex auro et argento, ostentant, et pro venis pretiositatis venditant. Assimilari etiam possunt illis, qui per theatralia abducunt a vero cultu Divino, et a templis ad domos ubi sunt ludi scenici. Illi qui confirmant omnis generis falsa, nihili pendentes vera, et qui modo propter lucrum et honoris ambitum, sacerdotio funguntur, ac ita sunt fures spirituales, assimilari possunt illis furibus qui portant claves per quas omnium domuum fores possunt aperire: tum etiam pardis et aquilis, qui acutis oculis circumspiciunt ubi sunt opimae praedae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church