315. In sensu caelesti per "moechari" intelligitur negare sanctitatem Verbi, et profanare illud. Quod hoc intelligatur in hoc sensu, sequitur ex priori spirituali, qui est adulterare bona et falsificare vera ejus. Sanctitatem Verbi negant et profanant illi, qui ad omnia ecclesiae et religionis corde rident; nam omnia ecclesiae et religionis in Christiano orbe sunt ex Verbo.