True Christian Religion (Ager) n. 314

Previous Number Next Number See English 

314. In sensu spirituali per "moechari," intelligitur adulterare bona Verbi, et falsificare vera ejus. Quod haec etiam per "moechari" intelligantur, hactenus ignotum fuit, quia sensus spiritualis Verbi hactenus latuit; quod non aliud per "moechari," "adulterari," et "scortari" in Verbo significetur, constat manifeste ex his locis: "Discurrite per plateas Hierosolymae, ....et quaerite, ...si inveniatis virum, ...qui facit judicium, et quaerit veritatem; ....cum saturavi eos, scortati sunt" (Jer. v. 1, 7). "In Prophetis Hierosolymae vidi obfirmationem horrendam, adulterando et eundo in mendacio" (Jerem. xxiii. 14). "Fecerunt stultitiam in Israele, scortati sunt, ...et locuti sunt Verbum meum mendaciter" (Jerem. xxix. 23). "Scortabantur, ...quia Jehovam dereliquerunt" (Hosch. iv. [2]10). Exscindam "animam, quae respicit ad pythones et hariolos ad scortandum post illos" (Levit. xx. [3]6). "Non pangendum est foedus cum habitatoribus terrae, ne scortentur post deos illorum" (Exod. xxxiv. [1]15). Quoniam Babylon prae ceteris adulterat et falsificat Verbum, ideo illa vocatur magna meretrix, et haec de illa dicuntur in Apocalypsi: "Babylon... a vino irae scortationis suae potavit omnes gentes" (xiv. 8). Angelus dixit, "Monstrabo tibi judicium meretricis magnae cum qua scortati sunt reges terrae" (xvi. 1, 2). "Judicavit meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua" (xix. 2). Quoniam gens Judaica falsificaverat Verbum, ideo illa a Domino vocata est "Generatio adultera" (Matth. xii. 39; xvi. 4; Marc. viii. 38);

Et "semen adulteri" (Esai. [2]lvii. 3). Praeter multis aliis in locis, ubi per "adulteria" et "scortationes" intelliguntur adulterationes et falsificationes Verbi (Ut Jerem. iii. 6, 8; xiii. 27; Ezech. xvi. 15, 16, 26, 28, 29, 32, 33; xxiii. 2, 3, 5, 7, 11, 14, [3]17; Hosch. v. 3: vi. 10; Nah. iii. [4]4.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church