295. Sensus caelestis hujus praecepti est, quod Jehovah Dominus sit Infinitus, Immensus et Aeternus; quod sit Omnipotens, Omniscius et Omnipraesens; quod sit Primus et Ultimus, Principium et Finis, Qui Fuit, Est, et Erit; quod sit ipse Amor et ipsa Sapientia, seu ipsum Bonum et ipsum Verum, proinde ipsa Vita: ita Unicus ex quo omnia.