True Christian Religion (Ager) n. 294

Previous Number Next Number See English 

294. Sensus Spiritualis hujus praecepti est, quod non alius Deus quam Dominus Jesus Christus colendus sit, quia Ipse est Jehovah, qui in mundum venit, et redemptionem fecit, sine qua non salvari potuit ullus homo, nec ullus angelus. Quod praeter Ipsum non alius Deus sit, constat ex his in Verbo, "Dicetur in die illo, Ecce Deus noster Hic, quem exspectavimus ut liberet nos: Hic Jehovah, quem exspectavimus, exsultemus et laetemur in salute Ipsius" (Esai. xxv. 9). "Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae, complanate in solitudine semitam Deo nostro; ....revelabitur enim gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul....; ecce Dominus Jehovih in forti venit: ....sicut Pastor gregem suum pascet" (Esai. xl. 3. 5, [10,] 11). "Tantummodo inter te Deus, praeterea non Deus; profecto Tu Deus occultus, Deus Israelis salvator" (Esai. xlv. 14, 15). "Nonne Ego Jehovah, et non amplius Deus praeter Me Deus justus et salvator [[1]non] praeter Me" (Esai. xlv. 21, 22). "Ego Jehovah, et non praeter Me Salvator" (Esai. xliii. 11; Hosch. xiii. 4). "Ut sciat omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus et Redemptor tuus" (Esai. xlix. 26; lx. 16). "Quod ad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius" (Esai. xvi. 4; Jerem. l. 34). "Jehovah Petra mea, et Redemptor meus" (Psalm. xix. [2]15 [B.A. 14]). "Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus" (Esai. xlviii. 17; xliii. [3]14; xlix. 7; [liv.] 8). "Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, ....Ego Jehovah faciens omnia et solus... a Me Ipso" (Esai. xliv. 24). "Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et.. Ultimus, et praeter Me non Deus" (Esai. xliv. 6). "Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur" (Esai. liv. [5,] 8). "Abraham non cognoscit nos, Israel non agnoscit nos; Tu Jehovah Pater noster, Redemptor a saeculo nomen tuum" (Esai. lxii. 16). "Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, ....cujus nomen.. Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis" (Esai. ix. 5 [B.A. 6]). "Ecce dies venient, ...cum suscitabo Davidi Germen justum, qui regnabit Rex, ....et hoc nomen Ipsius...., Jehovah Justitia nostra" (Jerem. xxiii. 5, 6; [4]xxxiii. 15, 16). Dixit Philippus ad Jesum, "Monstra nobis Patrem; ....dixit illi Jesus, ....Qui videt Me videt Patrem: ....nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me?" (Joh. xiv. 8, 9). In Jesu Christo "omnis plenitudo Divinitatis habitat corporaliter" (Coloss. ii. 9). "Sumus in Veritate... in Jesu Christo: hic est verus Deus et vita aeterna; filioli cavete vobis ab idolis" (1 Joh. v. 20, 21). Ex his clare patet, quod Dominus Salvator noster sit ipse Jehovah, qui simul est Creator, Redemptor, et Regenerator. Hic est hujus praecepti sensus spiritualis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church