Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 61

Previous Number Next Number See English 

61. Bini amores ex quibus omnia bona et vera, qui, ut dictum est, sunt amores caeli, aperiunt et formant internum spiritualem hominem, quia ibi resident: bini autem amores ex quibus omnia mala et falsa, quando dominantur, claudunt et destruunt internum spiritualem hominem, ac faciunt ut homo sit naturalis et sensualis secundum quantum et quale dominii eorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church