60. Bini amores ex quibus omnia bona et vera, qui sunt, ut dictum est, amor in Dominum et amor erga proximum, faciunt caelum apud hominem; quare etiam illi regnant in caelo; et quia faciunt caelum apud hominem etiam faciunt ecclesiam apud illum. Bini amores ex quibus omnia mala et falsa, qui sunt, ut dictum est, amor sui et amor mundi, faciunt infernum apud hominem; quare etiam illi regnant in inferno.