Heavenly Doctrine (Whitehead) n. 296

Previous Number Next Number See English 

296. Primum et primarium ecclesiae est, cognoscere et agnoscere suum Deum; nam absque cognitione et agnitione illa non est conjunctio; ita in ecclesia absque agnitione Domini. Hoc docet Dominus apud Johannem, "Qui credit in Filium, vitam aeternam habet; qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet apud illum" (iii. 36);

et alibi, "Nisi credideritis quod ego sim, moriemini in peccatis vestris" (viii. 24).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church