2. Antequam de Nova Hierosolyma et ejus Doctrina agitur, aliquid de Novo Caelo et de Nova Terra dicetur. In opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa, ostensum est quid intelligitur per "primum caelum et primam terram" quae transiverant; quae postquam transierant, ita postquam ultimum judicium peractum est, novum caelum a Domino creatum, hoc est, formatum est. Hoc caelum formatum est ab omnibus illis qui post adventum Domini ad hoc usque tempus vitam fidei et charitatis vixerunt, quoniam hi solum erant formae caeli; nam forma caeli, secundum quam omnes consociationes et communicationes ibi fiunt, est forma Divini Veri ex Divino Bono procedente a Domino, et hanc formam induit homo quoad spiritum suum per vitam secundum Divinum Verum. (Quod forma caeli inde sit, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 200-212; et quod omnes angeli sint formae caeli, n. 51-58, et 73-77.) Ex his sciri potest ex quibus novum caelum factum est, inde etiam quale est, quod nempe prorsus unanimum; nam qui vitam fidei et charitatis vivit, is amat alterum sicut semet, et per amorem conjungit eum sibi, et sic vicissim et mutuo: nam amor est conjunctio in spirituali mundo; quare cum omnes similiter faciunt, tunc ex pluribus, immo ex innumeris consociatis secundum formam caeli, existit unanimum, et fit sicut unum; nihil enim est quod separat et dividit, sed omne conjungit et unit.