Brief Exposition (Whitehead) n. 66

Previous Number Next Number See English 

66. Quod Praedestinatio sit Foetus fidei hodiernae Ecclesiae, est quia nascitur a fide momentaneae salvationis ex immediata Misericordia, et ex fide absolutae impotentiae et nullius arbitrii in spiritualibus, de qua infra n. 68, [69.] quod ex illis sequatur hoc sicut prester a prestere, seu aranea ab aranea, videatur supra; ex illa, et quoque ex conversione sicut inanimata hominis, quod sit sicut truncus, et quod dein ex nulla conscientia sciat num ipse truncus vivificatus sit ex gratia, vel non; nam dicitur, Quod Deus per auditum Verbi det fidem, quando et ubi vult, n. 11.{1} (a) ita ex beneplacito; et quoque quod Electio sit ex mera gratia Dei exclusa hominis actione, sive ex viribus naturae, sive gratiae, proficiscatur, Form. Concordiae, p. 821, Appendix p. 182. Opera, quae ut testimonia sequuntur fidem, sunt coram visu reflectente similia operibus carnis, ac Spiritus, qui operatur illa, non manifestat ex qua origine sunt, sed facit illa gratiae, et sic beneplaciti sicut ipsam fidem. Ex his patet, quod ex Fide hodiernae Ecclesiae Dogma praedestinationis, ut ex radice surculus, exiverit; et possum dicere, quod ut consectarium vix evitabile ex illa fide effluxerit; quod factum primum apud Praedestinatianos, inde a Godoschalco, postea a Calvino et ejus asseclis, et demum a Synodo Dodrectana valide stabilita, et inde sicut Palladium religionis, aut potius sicut Caput Gorgonis seu{2} Medusae clypeo Palladis insculptum, a Supra et Infra Lapsariis in Ecclesiam suam exportata. Sed quid damnosius potuit excludi, et quid crudelius de Deo credi, quam quod aliqui ex Humano Genere ex praedestinato Damnati sint; crudelis enim fides foret, quod Dominus, Qui est Ipse Amor et Ipsa Misericordia, velit ut multitudo hominum nascatur ad infernum, seu quod myriades myriadum nascantur devoti, hoc est, quod nascantur diaboli et satanae; et quod non ex Divina sua Sapientia, quae est infinita, providerit et provideat, ne illi, qui bene vivunt, et agnoscunt Deum, in ignem et cruciatum aeternum conjiciantur; est usque Dominus omnium Creator et Salvator, et Ipse Solus ducit omnes, ac nullius mortem vult; quid ergo immanius potest credi et cogitari, quam quod Coetus gentium et populorum sub auspicio ac sub intuitu Ipsius ex praedestinato traderetur{3} diabolo in praedam ac satiaret ingluviem ejus. Sed hoc est Foetus fidei Ecclesiae hodiernae; at fides Novae Ecclesiae illud ut monstrum abhorret. @1. 11 pro 10.$ @2. seu pro feu.$ @3. tradere- pro traderen-.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church