Brief Exposition (Whitehead) n. 65

Previous Number Next Number See English 

65. BREVIS ANALYSIS. Quod hodie non alia Salvatio quam momentanea ex immediata Misericordia credatur, constat ex eo, quod sola fides oralis et simul fiducia pulmonaris, et non simul charitas, ex qua fides oralis fit realis, ac fiducia pulmonaris fit cardiaca, omne opus salvationis absolvat; si enim aufertur cooperatio, quae fit per exercitia charitatis ab homine ut ab ipso, fit cooperatio spontanea sequens fidem ex se, actio passiva, quae est vox frivola; nam quid tunc pluribus opus est, quam hoc momentaneum et immediatum "Salva me Deus propter passionem Filii tui, Qui sanguine suo abluit me a peccatis meis, ac me purum, justum et sanctum sistit coram Throno tuo;" et quod hoc dictamen oris in ultima mortis hora, si non primis, ut semen justificationis, etiam valeat. Quod tamen Momentanea salvatio ex immediata Misericordia, sit hodie prester volans in Ecclesia, et quod per id aboleatur religio, inducatur securitas, et damnatio imputetur Domino, in Opere de Divina Providentia, n. 340, Amstelodami Anno 1764 edito videatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church