Athanasian Creed (Worcester) n. 79

Previous Number Next Number See English 

79. Spiritus docti nec intellexerunt quod dixeram, quod Dominus in mundo fuerit Divinum Verum, et quod postea Divinum Bonum, tunc unum cum Patre; quare datum explicare id: --nempe, quod Divinum Verum sit idem cum Divina Intelligentia et Sapientia, nam intellectus est ex veris; et quoque homo dum regeneratur a Domino, intellectus ejus formatur ex veris; et quantum formatur tantum est intelligens: et quod Divinum Bonum sit Divinus Amor, ac amor est (3) voluntatis; quare quantum homo ex veris, quae intellectus, regeneratur, et illa fiunt boni, nempe amoris, tantum regeneratur; ut de Domino, tantum (4) glorificatus, seu factus Divinus, quia ex ipso Divino: quod dicatur Divinum Verum ac Divinum Bonum, est quia dicitur de Deo quod sit ipsum Bonum et ipsum Verum; et quod ex eo est, quod omne bonum amoris et verum intelligentiae apud angelos et apud (5) homines sit ab Ipso.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church