Athanasian Creed (Worcester) n. 78

Previous Number Next Number See English 

78. Exploratum est apud spiritus, qui in mundo docti fuerunt, num possibile esset quod cogitarent unum Deum cum tres Personas et quaevis Persona Deus; et manifeste compertum quod non ullo modo possent, nisi solum cogitarent tres unanimes, --sic usque tres. Dein exploratum est de ortu Filii ab aeterno, quod a Patre natus: dictum illis num cogitare possent quod natus ab aeterno; sed compertum quod nec cogitare possent ex alia cogitatione quam ex cogitatione loquelae, quae est infima corporis. Et exploratum est num possent cogitare ortum Spiritus Sancti ab aeterno, per id quod ex utroque procedat: cum hoc simile fuit, et [compertum quod] cogitari non possit quod sic Deus qui Persona per Se existat, praeterea (2) quod Deus sit ex Se, et quod ab Ipso sit Ipse.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church