Athanasian Creed (Worcester) n. 208

Previous Number Next Number See English 

208. Adducantur verba Domini ad Petrum, ubi ter dixit, "(1) Amasne Me," Simon Petre? Et usque non secutus est Dominum, sed Johannes. Haec dicta sunt quia per "Petrum" [hic] significantur qui in fide sola; et per "Johannen," bonum charitatis. Ex verbis ad Petrum patet ibi quod qui in doctrina de sola fide non agnituri sint Divinum Humanum Domini, sed solum illi qui in bono charitatis. Quare etiam aliquid hic dicetur, quid intelligitur per amare Dominum. ....Quod fides absque charitate non dabilis sit, et quod sit a charitate, ac talis qualis est charitas, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, ac videbitur in Explicatione super Apocalypsin, multis in locis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church