5310. Habitabant in cellulis quae continuae ab utroque latere, ad multam longitudinem, cuivis cellulae janua, cumque intrabant tunc quoque arte phantastica praestruebant introitum, ut si quis veniret illuc nec posset intrare, ut in tuto essent: sciebant per cogitationes ire ad loca circumcirca, et ibi sicut praesentes apparere, ita quasi exire e corpore, et postquam infestaverunt alios, tunc redibant in instanti, et sic tute, hoc fuerat jucunda vitae earum. Habitabant pag. 316 [5278-79] ad Z et apparebant ad A. * * Diagram