5309. Illae inde expulsae sunt aliquoties, et inde dejectae, sed usque semper redierunt; tandem delatus sum ad mansionem earum, quae fuit remote in terra inter septentrionem et occidentem, ductus sum illuc per bihorium fere, et circumductus per ambages, ita enim praestruxerunt vias ne aliquis ad eas venire possent: omnes alias vias magicis artibus praestruxerunt, usque adeo ut nemo ad illas venire posset nisi per plures ambages; per illas ductus sum, et tandem ad mansionem earum; erant mulieres quae fuerunt in Hospitalibus, quae nihil usus praestiterunt in mundo, quam edendo, bibendo, dormiendo, loquendo inter se, et in templo suo esse, ac simulare sanctum externum, prorsus non voluerunt instrui in doctrinalibus Ecclesiae, haec nihil curabant; verbo se dederunt otio.