4489.
Is erat diu latens infra, sed percipiebam repugnantias contra vera fidei, nesciens quod ab eo, sed detectum, tum quoque quod is excitaret spurcissima apud infernales etiam prophanos, nam ei postea adhaerebant, habebant sua interiora ab eo, sicut dum cogitavi de urina, tunc statim ei ob408 venit quod contra Dominum et vera fidei, inde prophanissimum excitabatur apud prophanos infernales, ut cum molestia mingerem; hoc solum ex interiore ejus cogitatione spurca contra verum.