Spiritual Experiences (Buss) n. 4442

Previous Number Next Number See English 

4442. De sublimi idea de Domino Erant ad latus dextrum alte supra angelici qui in sublimi idea erant, quia cogitarunt, apperceperunt, et audiverunt tam multa de Divino, Humano et Sancto Domini, quare missus in sublimem Ideam, quod illa tria unum essent, quae idea non describi potest, quia solum dabilis in altera vita, voces eam non exprimunt, Divinum erat pro coelestibus, Humanum pro reliquis qui infra, etiam Divinum sed applicabile iis, Sanctum procedens erat omnis inde sphaera, quia nihil in Domino nisi Divinum Sanctum, haec repraesentata sunt idea angelica, et sic ut unum applicabile ad totum coelum, in qua idea illi habebant suum beatum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church