Spiritual Experiences (Buss) n. 4441

Previous Number Next Number See English 

4441. De simplici idea de Domino, et quod regat omnia Fuerunt qui erant in simplici idea de Domino, quod Dominus regat omnia et singula; ideae simplicitas non potest describi, illa melius apud spiritus sisti potuit, quia ab experientia noverunt, quantum cogitationes operantur, et quod magicae per influxum cogitationum et affectionum operentur, et quia talis influxus, et tales volunt imperare, nisi unus regeret omnia, perirent omnia, et status tam turbulentus oriretur ut nihil subsisteret, inde simplex idea de Domino, quod Ipse regat omnia, et simplicitas quoque in eo consistebat, quod Dominus ut Dominus iis esset, absque cogitatione de Divino, humano, sancto [Ipsius], sed solum de uno: ex illa idea fluebat etiam illud, [quod] omnia regat, et singula, et minima cogitationum, et quod in beatitudine essent cum ab Ipso regerentur, et sic in tuto: erant multi, et cohortes qui accedebant ad illos in eorum ideam, et in illa beatum suum percipiebant, ex causa quia audiverunt prius tam multa disceptata et ratiocinata de variis apud Dominum et de fide in Ipsum, ita erat hoc iis ut quies dulcis, missus quoque fui in eandem ideam, et beatitudinem in simplicitate illa appercipiebam, et simul tunc quod innocentia in illa esset.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church