Spiritual Experiences (Buss) n. 4413

Previous Number Next Number See English 

4413. De sensu literali Verbi, et hypocritis Paulus Fuit quidam qui insensibilius fuit sensui interno Verbi, quia voluit meritum ponere in actis Paulus) ; diu ad distantiam a me fuit, etiam inter pejores, jam se associavit pessimis diabolis, jam sibi coelum voluit formare, quibus daret gaudium ex se, sed cupiditatum et voluptatum, quod etiam tentavit, sed inde pejor factus, et deturbatus, loquutus cum illo tunc, quod hoc non esset coelum sed infernum, versum etiam est in nigrum infernum; hypocritas imprimis habere voluit, de quibus cum illo loquutus; per aliquot dies hypocritae apud me fuerunt, quod ex dentium dolore potui scire, incumbebant jugiter tacendo, et perceptum et dictum, quod hoc ex Paulo, qui odio habet internum sensum, et sic ira odii istius eum effectum habet, ut arcessantur hypocritae, et quod talis sit nexus rerum, nam hypocritae nihil credunt, sed usque aestimant sensum literalem Verbi, quia inde possunt capere plura et persuadere vulgo, et facere ut appareant sicut pii.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church