4412. De Paulo Paulus inter pessimos apostolorum est, quod a multa experientia notum factum; amor sui, quo inescatus fuit, antequam praedicavit Evangelium, mansit apud eum, etiam postea, et quia tunc paene in simili fuit, incitatus ab amore illo et natura, ut in turbis esse vellet, omnia egit ex fine ut maximus esset in coelo, et judicaret tribus Israelis; quod talis postea manserit ex plurima experientia constat, nam loquutus sum cum illo plusquam cum aliis; imo talis est, ut caeteri Apostoli in altera vita rejecerint eum e consortio suo, nec amplius agnoscant eum pro uno eorum, ex eo etiam quod se adsociaverit uni ex pessimis diabolis, qui regere omnia vult, et spospondit ei, ut hoc obtineret; praeter plura alia, quae nimis prolixum foret referre; omnia quae novi de Paulo, si describerentur, foret membranas adimplere: quod epistolas scripsit, hoc non testatur de eo quod talis, nam etiam impii possunt praedicare bene, et literas scribere, aliud est esse, et aliud est loqui et scribere, quod etiam illi dictum; et praeterea in suis epistolis ne verbulum memoraverat de Domino quid docuit, nec unam Ipsius parabolam memorat, sic ut nihil ex Domini vita et sermone acceperit, quod etiam ei dictum, cum tamen apud Evangelistas est ipsum Evangelium.