Spiritual Experiences (Buss) n. 4399

Previous Number Next Number See English 

4399. Quod spiritus et angeli habitent in affectionibus hominis Per experientias instructus sum, quod spiritus boni et angeli non solum adsint apud hominem, sed etiam habitent in ejus affectionibus, unaquaevis enim affectio est multae extensionis, et quia planum ultimum est apud hominem in ejus affectionibus, ideo hoc fit, cum Dominus affectiones vivificat et sic ordinat; sicut quod spiritus boni in affectione hortulana, ubi habitacula [4142] . Sed affectionum bina genera sunt, veri et boni, seu intellectus et voluntatis, affectio veri est formalis, affectio boni est essentialis: sicut qui delectatur in laudibus suae uxoris, est affectio formalis; ipse amor conjugialis est affectio essentialis, ex qua et propter quam formalis, sicut est boni in affectione veri. Haec ab experientia, de quibus cum angelis sermones habere datum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church