4398. De somno vigili, quod spiritibus non memoria particularium Fui in somno ita dicto vigili, somnus talis est, ut non aliter appareat, ac quod sim in vigilia, cogitans et inquirens tunc num somnus vel vigilia, et concludens quod vigilia; tale somnium est, cum apud spiritus: tunc observare datum spirituum status quales, nempe quod iis non memoria particularium, quodque nihil tunc concludant ex illa, sed ex persuasione quae influit, conclusi etiam de aliquibus similiter tunc, cum tamen nihil concludere possem ex memoria particularium, sic ut nulla reflexio esset ex particularibus, in tali somnio fueram aliquibus vicibus prius.