Spiritual Experiences (Buss) n. 4368

Previous Number Next Number See English 

4368. Quod horror pro adulteriis et similibus intellectuali parti hominis implantatus sit Ostensum mihi per vivam experientiam in me, quod horror pro talibus quae sunt contra naturam, non sit naturalis homini, sicut brutis, proinde quod non sit in ejus voluntaria parte, seu in naturali, ut primum auditum quod adulterum, ex eo quod contra leges, quidam horror potuit esse, vel aversatio, ita erat intellectuali parti, et conscientiae ibi, non voluntariae, ita in aliis, si in voluntaria, tunc ex natura horrescerent, quod non fit, in antiquissimae Ecclesiae homine fuit in naturali parte. 1749, 21 Aug. Ea causa est quod cognitio fidei praecedet, quod ideae non sint connatae, quod homo nihil usquam sciat in infantia, omnia discet, ut implantentur, ut trahat inde sphaeram. Iterum hoc expertus, quod horror non sit in somno, si in voluntaria parte hominis, foret horror in somniis, nec adduci posset ad aliud cogitandum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church