Spiritual Experiences (Buss) n. 4367

Previous Number Next Number See English 

4367. Quidam innaturalis spurcissimus Quidam in vita corporis nulla prorsus conscientia, cogitarat continue spoliare alios suis bonis, nihil curans quid, sed in occulto, similis sibi fuit, in occulto non nisi quam dolos et machinationes pessimas cogitans in occulto, longo tempore apud me fuit, versus ita ut quod extra esset intra, et quod intra esset extra, quod fieri potest, tunc visus horrendus; postea aliter caput ejus deorsus, et pedes sursum pro capite, et tandem caput factum innaturale excrementitium subsidit in tale infernum sub natibus. 1749, 21 Aug.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church