Spiritual Experiences (Buss) n. 4319

Previous Number Next Number See English 

4319. De Influxu Influxus est mirabilis, quod quaedam quae influunt remotiora appareant, et tunc loquantur alii spiritus, et remotiores et propinquiores, et sic cum iis in societate fui, propinquius aut remotius, et quod observatum, hoc secundum affectiones apud hominem, quae constituunt vitam ejus, quo magis vitae eo propinquius, quo minus eo remotius, et quo propinquius eo magis adpropriantur homini, et faciunt ejus vitam, quo remotius eo minus: qui in fide in Dominum et charitate, Dominus disponit ut propinquius aut remotius secundum Ipsius beneplacitum, et sic afficiatur vita nova. Quae remotius non inhaerent, sed facile dissolvuntur, at quae propinquius non ita. 1749, 3 Julius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church